Liber Leviticus*

Caput 14: Versus 54

Ista est lex.Quia late leges leprae exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit.Leprae.Impiae doctrinae, quae contingit etiam laicis, ideo additum est:Vir aut mulier in quo fuerit plaga leprae et eat.Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post haec lepram, quae est in virtutibus, posuit, haec enim sunt animae vestimenta. Inde quae est in Ecclesiae doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quae est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.
(* Traductions européennes)